noctem illam rex duxit insomnem iussitque adferri sibi
historias et annales priorum temporum qui cum illo praesente
legerentur
ventum est ad eum locum ubi scriptum erat quomodo nuntiasset
Mardocheus insidias Bagathan et Thares eunuchorum regem Asuerum
iugulare cupientium
quod cum rex audisset ait quid pro hac fide honoris ac
praemii Mardocheus consecutus est dixeruntque ei servi illius
ac ministri nihil omnino mercedis accepit
statimque rex quis est inquit in atrio Aman quippe interius
atrium domus regiae intraverat ut suggereret regi et iuberet
Mardocheum adfigi patibulo quod ei fuerat praeparatum
responderunt pueri Aman stat in atrio dixitque rex
ingrediatur
cumque esset ingressus ait illi quid debet fieri viro quem
rex honorare desiderat cogitans Aman in corde suo et reputans
quod nullum alium rex nisi se vellet honorare
respondit homo quem rex honorare cupit
debet indui vestibus regiis et inponi super equum qui de
sella regis est et accipere regium diadema super caput suum
et primus de regis principibus ac tyrannis teneat equum eius
et per plateam civitatis incedens clamet ac dicat sic
honorabitur quemcumque rex voluerit honorare
dixitque ei rex festina et sumpta stola et equo fac ita ut
locutus es Mardocheo Iudaeo qui sedet ante fores palatii cave
ne quicquam de his quae locutus es praetermittas
tulit itaque Aman stolam et equum indutumque Mardocheum in
platea civitatis et inpositum equo praecedebat atque clamabat
hoc honore condignus est quemcumque rex voluerit honorare
reversus est Mardocheus ad ianuam palatii et Aman
festinavit ire in domum suam lugens et operto capite
narravitque Zares uxori suae et amicis omnia quae
evenissent sibi cui responderunt sapientes quos habebat in
consilio et uxor eius si de semine Iudaeorum est Mardocheus
ante quem cadere coepisti non poteris ei resistere sed cades in
conspectu eius
adhuc illis loquentibus venerunt eunuchi regis et cito eum
ad convivium quod regina paraverat pergere conpulerunt